monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 27 > 47 > 5 > 17 > 25 > 13 > 5 > 4 > 11 > 22 > 17 > 23 > 39 > 3 > 13 > 22 > 12 > 16 > 12 > 19 > 57 > 26 > 31 > 56 > 24 > 27 > 5 > 47 > 19 > 42 > 10 > 30 > 18 > 2 > 25 > 17 > 13 > 22 > 14 > 3 > 28 > 2 > 11 > 3 > 39 > 38 > 14 > 7 > 21 > 34 > 46 > 44 > 12 > 15 > 19 > 26 > 31 > 40 > 3 > 10 > 42
Suetonius, De vita Caesarum, Nero, XLI <<< >>> XLIII
Suetonius, De vita Caesarum, Nero, Caput XLII
1 Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias descivisse cognovit, conlapsus animoque male facto diu sine voce et prope intermortuus iacuit, utque resipiit, veste discissa, capite converberato, actum de se pronuntiavit consolantique nutriculae et aliis quoque iam principibus similia accidisse memoranti, se vero praeter ceteros inaudita et incognita pati respondit, qui summum imperium vivus amitteret. 2 Nec eo setius quicquam ex consuetudine luxus atque desidiae omisit et inminuit; quin immo, cum prosperi quiddam ex provinciis nuntiatum esset, super abundantissimam cenam iocularia in defectionis duces carmina lasciveque modulata, quae vulgo notuerunt, etiam gesticulatus est; ac spectaculis theatri clam inlatus cuidam scaenico placenti nuntium misit abuti eum occupationibus suis.
Suetonius HOME
bnf5801.96 bnf5802.55 bnf6115.96 bnf6116.92 hab268.267