monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23 > 15 > 35 > 37 > 6 > 40 > 16 > 29 > 7 > 27 > 21 > 21 > 36 > 45 > 43 > 52 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 55 > 24 > 41 > 23 > 35 > 12 > 33 > 8 > 9 > 7 > 37 > 19 > 26 > 31 > 20 > 16 > 27 > 29
Suetonius, De vita Caesarum, Nero, XXVIII <<< >>> XXX
Suetonius, De vita Caesarum, Nero, Caput XXIX
1 Suam quidem pudicitiam usque adeo prostituit, ut contaminatis paene omnibus membris novissime quasi genus lusus excogitaret, quo ferae pelle contectus emitteretur e cavea virorumque ac feminarum ad stipitem deligatorum inguina invaderet et, cum affatim desaevisset, conficeretur a Doryphoro liberto; cui etiam, sicut ipsi Sporus, ita ipse denupsit, voces quoque et heiulatus vim patientium virginum imitatus. Ex nonnullis comperi persuasissimum habuisse eum neminem hominem pudicum aut ulla corporis parte purum esse, verum plerosque dissimulare vitium et callide optegere; ideoque professis apud se obscaenitatem cetera quoque concessisse delicta.
Suetonius HOME
bnf5801.91 bnf5802.53 bnf6115.92 bnf6116.88 hab268.254
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik