monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 27 > 47 > 5 > 17 > 25 > 13 > 5 > 4 > 11 > 22 > 17 > 23 > 39 > 3 > 13 > 22 > 12 > 16 > 12 > 19 > 57 > 26 > 31 > 56 > 24 > 27 > 5 > 47 > 19 > 42 > 10 > 30 > 18 > 2 > 25 > 17 > 13 > 22 > 14 > 3 > 28 > 2 > 11 > 3 > 39 > 38 > 14 > 7 > 21 > 34 > 46 > 44 > 12 > 15 > 19 > 26
Suetonius, De vita Caesarum, Nero, XXV <<< >>> XXVII
Suetonius, De vita Caesarum, Nero, Caput XXVI
1 Petulantiam, libidinem, luxuriam, avaritiam, credulitatem sensim quidem primo et occulte et velut iuvenili errore exercuit, sed ut tunc quoque dubium nemini foret naturae illa vitia, non aetatis esse. Post crepusculum statim adrepto pilleo vel galero popinas inibat circumque vicos vagabatur ludibundus nec sine pernicie tamen, siquidem redeuntis a cena verberare ac repugnantes vulnerare cloacisque demergere assuerat, tabernas etiam effingere et expilare; quintana domi constituta, ubi partae et ad licitationem dividendae praedae pretium absumeretur. 2 Ac saepe in eius modi rixis oculorum et vitae periculum adiit, a quodam laticlavio, cuius uxorem adtrectaverat, prope ad necem caesus. Quare numquam postea publico se illud horae sine tribunis commisit procul et occulte subsequentibus. Interdiu quoque clam gestatoria sella delatus in theatrum seditionibus pantomimorum e parte proscaeni superiore signifer simul ac spectator aderat; et cum ad manus ventum esset lapidibusque et subselliorum fragminibus decerneretur, multa et ipse iecit in populum atque etiam praetoris caput consauciavit.
Suetonius HOME
bnf5801.90 bnf5802.52 bnf6115.91 bnf6116.87 hab268.253
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik