monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 27 > 47 > 5 > 17 > 25 > 13 > 5 > 4 > 11 > 22 > 17 > 23 > 39 > 3 > 13 > 22 > 12 > 16 > 12 > 19 > 57 > 26 > 31 > 56 > 24 > 27 > 5 > 47 > 19 > 42 > 10 > 30 > 18 > 2 > 25 > 17 > 13
Suetonius, De vita Caesarum, Nero, XII <<<     >>> XIV

Suetonius, De vita Caesarum, Nero, Caput XIII

1 Non immerito inter spectacula ab eo edita et Tiridatis in urbem introitum rettulerim. Quem Armeniae regem magnis pollicitationibus sollicitatum, cum destinato per edictum die ostensurus populo propter nubilum distulisset, produxit quo opportunissime potuit, dispositis circa Fori templa armatis cohortibus, curuli residens apud rostra triumphantis habitu inter signa militaria atque vexilla. 2 Et primo per devexum pulpitum subeuntem admisit ad genua adlevatumque dextra exosculatus est, dein precanti tiara deducta diadema inposuit, verba supplicis interpretata praetorio viro multitudini pronuntiante; perductum inde in theatrum ac rursus supplicantem iuxta se latere dextro conlocavit. Ob quae imperator consalutatus, laurea in Capitolium lata, Ianum geminum clausit, tamquam nullo residuo bello.
Suetonius HOME

bnf5801.87 bnf5802.51 bnf6115.88 bnf6116.85 hab268.243

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik