monumenta.ch > Suetonius > 46 > 8 > 74 > 4 > 73 > 83
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, LXXXII <<<     >>> LXXXIV

Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, Caput LXXXIII

1 Postulante ergo Lucio Pisone socero testamentum eius aperitur recitaturque in Antoni domo, quod Idibus Septembribus proximis in Lavicano suo fecerat demandaveratque virgini Vestali maximae. Quintus Tubero tradit heredem ab eo scribi solitum ex consulatu ipsius primo usque ad initium civilis belli Cn. Pompeium, idque militibus pro contione recitatum. 2 Sed novissimo testamento tres instituit heredes sororum nepotes, Gaium Octavium ex dodrante, et Lucium Pinarium et Quintum Pedium ex quadrante reliquo; in ima cera Gaium Octavium etiam in familiam nomenque adoptavit; plerosque percussorum in tutoribus fili, si qui sibi nasceretur, nominavit, Decimum Brutum etiam in secundis heredibus. Populo hortos circa Tiberim publice et viritim trecenos sestertios legavit.
Suetonius HOME

bnf5801.17 bnf5802.11 bnf6115.19 bnf6116.21 hab268.45

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik