monumenta.ch > Suetonius > 46 > 8 > 74 > 4 > 73 > 83 > 72 > 20 > 40 > 89 > 71 > 1 > 4 > 1 > 43 > 5 > > 32 > 55 > 52 > 6 > 24 > 5 > 6 > 86 > 61 > 37 > 21 > 79
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, LXXVIII <<< >>> LXXX
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, Caput LXXIX
1 Adiecit ad tam insignem despecti senatus contumeliam multo arrogantius factum. Nam cum in sacrificio Latinarum revertente eo inter inmodicas ac novas populi acclamationes quidam e turba statuae eius coronam lauream candida fascia praeligata inposuisset et tribuni plebis Epidius Marullus Caesetiusque Flavus coronae fasciam detrahi hominemque duci in vincula iussissent, dolens seu parum prospere motam regni mentionem sive, ut ferebat, ereptam sibi gloriam recusandi, tribunos graviter increpitos potestate privavit. 2 Neque ex eo infamiam affectati etiam regii nominis discutere valuit, quanquam et plebei regem se salutanti Caesarem se, non regem esse responderit et Lupercalibus pro rostris a consule Antonio admotum saepius capiti suo diadema reppulerit atque in Capitolium Iovi Optimo Maximo miserit. 3 Quin etiam varia fama percrebruit migraturum Alexandream vel Ilium, translatis simul opibus imperii exhaustaque Italia dilectibus et procuratione urbis amicis permissa, proximo autem senatu Lucium Cottam quindecimvirum sententiam dicturum, ut, quoniam fatalibus libris contineretur, Parthos nisi a rege non posse vinci, Caesar rex appellaretur.
Suetonius HOME
bnf5801.16 bnf5802.10 bnf6115.17 bnf6116.19 hab268.42
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik