monumenta.ch > Suetonius > 10 > 7 > 2 > 18 > 14 > 17 > 50 > 13 > 11 > 22 > 32 > 15 > 12 > 23 > 19 > 3 > 57 > 10 > 27 > 56 > 16 > 69 > 2 > 51 > 7 > 58 > 14 > 66 > 7 > 47 > 17 > 25 > 11 > 13 > 39 > 22 > 12 > 70 > 18 > 62 > 21 > 19 > 16 > 31 > 26 > 11 > 42 > 10 > 78
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, LXXVII <<<     >>> LXXIX

Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, Caput LXXVIII

1 Verum praecipuam et exitiabilem sibi invidiam hinc maxime movit. Adeuntis se cum plurimis honorificentissimisque decretis universos patres conscriptos sedens pro aede Veneris Genetricis excepit. Quidam putant retentum a Cornelio Balbo, cum conaretur assurgere; alii, ne conatum quidem omnino, sed etiam admonentem Gaium Trebatium ut assurgeret minus familiari vultu respexisse. 2 Idque factum eius tanto intolerabilius est visum, quod ipse triumphanti et subsellia tribunicia praetervehenti sibi unum e collegio Pontium Aquilam non assurrexisse adeo indignatus sit, ut proclamaverit: "Repete ergo a me Aquila rem publicam tribunus!" Et nec destiterit per continuos dies quicquam cuiquam nisi sub exceptione polliceri: "Si tamen per Pontium Aquilam licuerit."
Suetonius HOME

bnf5801.16 bnf5802.10 bnf6115.17 bnf6116.19 hab268.41

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik