monumenta.ch > Suetonius > 46 > 8 > 74
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, LXXIII <<< >>> LXXV
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, Caput LXXIV
1 Sed et in ulciscendo natura lenissimus piratas, a quibus captus est, cum in dicionem redegisset, quoniam suffixurum se cruci ante iuraverat, iugulari prius iussit, deinde suffigi; Cornelio Phagitae, cuius quondam nocturnas insidias aeger ac latens, ne perduceretur ad Sullam, vix praemio dato evaserat, numquam nocere sustinuit; Philemonem a manu servum, qui necem suam per venenum inimicis promiserat, non gravius quam simplici morte puniit; 2 in Publium Clodium Pompeiae uxoris suae adulterum atque eadem de causa pollutarum caerimoniarum reum testis citatus negavit se quicquam comperisse, quamvis et mater Aurelia et soror Iulia apud eosdem iudices omnia ex fide rettulissent; interrogatusque, cur igitur repudiasset uxorem: "Quoniam," inquit, "meos tam suspicione quam crimine iudico carere oportere."
Suetonius HOME
bnf5801.15 bnf5802.9 bnf6115.16 bnf6116.18 hab268.39
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik