monumenta.ch > Suetonius > 10 > 2 > 44 > 50 > 74 > 21 > 10 > 2 > 72 > 40 > 14 > 23 > 43 > 57 > 52 > 55 > 27 > 56 > 16 > 24 > 58 > 66 > 1 > 47 > 81 > 37 > 61 > 17 > 25 > 11 > 21 > 13 > 88 > 35 > 60 > 29 > 1 > 39 > 22 > 6 > 12 > 70
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, LXIX <<< >>> LXXI
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, Caput LXX
1 Decimanos autem Romae cum ingentibus minis summoque etiam urbis periculo missionem et praemia flagitantes, ardente tunc in Africa bello, neque adire cunctatus est, quanquam deterrentibus amicis, neque dimittere; sed una voce, qua "Quirites" eos pro militibus appellarat, tam facile circumegit et flexit, ut ei milites esse confestim responderint et quamvis recusantem ultro in Africam sint secuti; ac sic quoque seditiosissimum quemque et praedae et agri destinati tertia parte multavit.
Suetonius HOME
bnf5801.14 bnf5802.9 bnf6115.16 bnf6116.18 hab268.38
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik