monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13 > 10 > 3 > 2 > 14 > 18 > 15 > 23 > 16 > 27 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 12 > 19 > 26 > 10 > 2 > 14 > 28 > 24 > 29 > 21 > > 30 > 30 > 7 > 30 > 7 > 30 > 7 > 67 > 7 > 1 > 6 > 1 > 7 > 6 > 30 > 67
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, LXVI <<< >>> LXVIII
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, Caput LXVII
1 Delicta neque observabat omnia neque pro modo exsequebatur, sed desertorum ac seditiosorum et inquisitor et punitor acerrimus conivebat in ceteris. Ac nonnumquam post magnam pugnam atque victoriam remisso officiorum munere licentiam omnem passim lasciviendi permittebat, iactare solitus milites suos etiam unguentatos bene pugnare posse. 2 Nec milites eos pro contione, sed blandiore nomine commilitones appellabat habebatque tam cultos, ut argento et auro politis armis ornaret, simul et ad speciem et quo tenaciores eorum in proelio essent metu damni. Diligebat quoque usque adeo, ut audita clade Tituriana barbam capillumque summiserit nec ante dempserit quam vindicasset.
Suetonius HOME
bnf5801.14 bnf5802.9 bnf6115.15 bnf6116.17 hab268.36