monumenta.ch > Suetonius > 46 > 8 > 74 > 4 > 73 > 83 > 72 > 20 > 40 > 89 > 71 > 1 > 4 > 1 > 43 > 5 > > 32 > 55 > 52 > 6 > 24 > 5 > 6 > 86 > 61 > 37 > 21 > 79 > 60 > 35 > 82 > 29 > 1 > 76 > 36 > 8 > 9 > 3 > 45 > 6 > 9 > 8 > 68 > 84 > 69 > 41 > 51 > 3 > 4 > 33 > 87 > 4 > 48 > 65
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, LXIV <<< >>> LXVI
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, Caput LXV
1 Militem neque a moribus neque a fortuna probabat, sed tantum a viribus, tractabatque pari severitate atque indulgentia. Non enim ubique ac semper, sed cum hostis in proximo esset, coercebat; tum maxime exactor gravissimus disciplinae, ut neque itineris neque proelii tempus denuntiaret, sed paratum et intentum momentis omnibus quo vellet subito educeret. Quod etiam sine causa plerumque faciebat, praecipue pluviis et festis diebus. Ac subinde observandum se admonens repente interdiu vel nocte subtrahebat, augebatque iter, ut serius subsequentis defetigaret.
Suetonius HOME
bnf5801.14 bnf5802.9 bnf6115.15 bnf6116.17 hab268.35