monumenta.ch > Suetonius > 46 > 8 > 74 > 4 > 73 > 83 > 72 > 20 > 40 > 89 > 71 > 1 > 4 > 1 > 43 > 5 > > 32 > 55
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, LIV <<<     >>> LVI

Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, Caput LV

1 Eloquentia militarique re aut aequavit praestantissimorum gloriam aut excessit. Post accusationem Dolabellae haud dubie principibus patronis adnumeratus est. Certe Cicero ad Brutum oratores enumerans negat se videre, cui debeat Caesar cedere, aitque eum elegantem, splendidam quoque atque etiam magnificam et generosam quodam modo rationem dicendi tenere; et ad Cornelium Nepotem de eodem ita scripsit: 2 "Quid? oratorem quem huic antepones eorum, qui nihil aliud egerunt? Quis sententiis aut acutior aut crebrior? Quis verbis aut ornatior aut elegantior?" Genus eloquentiae dumtaxat adulescens adhuc Strabonis Caesaris secutus videtur, cuius etiam ex oratione, quae inscribitur "pro Sardis," ad verbum nonnulla transtulit in divinationem suam. Pronuntiasse autem dicitur voce acuta, ardenti motu gestuque, non sine venustate. 3 Orationes aliquas reliquit, inter quas temere quaedam feruntur. "Pro Quinto Metello" non immerito Augustus existimat ab actuariis exceptam male subsequentibus verba dicentis, quam ab ipso editam; nam in quibusdam exemplaribus invenio ne inscriptam quidem "pro Metello," sed "quam scripsit Metello," cum ex persona Caesaris sermo sit Metellum seque adversus communium obtrectatorum criminationes purgantis. 4 "Apud milites" quoque "in Hispania" idem Augustus vix ipsius putat, quae tamen duplex fertur: una quasi priore habita proelio, altera posteriore, quo Asinius Pollio ne tempus quidem contionandi habuisse eum dicit subita hostium incursione.
Suetonius HOME

bnf5801.12 bnf5802.8 bnf6115.13 bnf6116.15 hab268.31

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik