monumenta.ch > Suetonius > 10 > 2 > 44 > 50
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, XLIX <<<     >>> LI

Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, Caput L

1 Pronum et sumptuosum in libidines fuisse constans opinio est, plurimasque et illustres feminas corrupisse, in quibus Postumiam Servi Sulpici, Lolliam Auli Gabini, Tertullam Marci Crassi, etiam Cn. Pompei Muciam. Nam certe Pompeio et a Curionibus patre et filio et a multis exprobratum est, quod cuius causa post tres liberos exegisset uxorem et quem gemens Aegisthum appellare consuesset, eius postea filiam potentiae cupiditate in matrimonium recepisset. 3 Sed ante alias dilexit Marci Bruti matrem Serviliam, cui et primo suo consulatu sexagiens sestertium margaritam mercatus est et bello civili super alias donationes amplissima praedia ex auctionibus hastae minimo addixit; cum quidem plerisque vilitatem mirantibus facetissime Cicero: "Quo melius," inquit, "emptum sciatis, tertia deducta;" existimabatur enim Servilia etiam filiam suam Tertiam Caesari conciliare.
Suetonius HOME

bnf5801.11 bnf5802.7 bnf6115.13 bnf6116.15 hab268.29

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik