monumenta.ch > Suetonius > 10 > 2 > 44 > 50 > 74 > 21 > 10 > 2 > 72 > 40 > 14 > 23 > 43 > 57 > 52 > 55 > 27 > 56 > 16 > 24 > 58 > 66 > 1 > 47 > 81 > 37 > 61 > 17 > 25 > 11 > 21 > 13 > 88 > 35 > 60 > 29 > 1 > 39 > 22 > 6 > 12 > 70 > 2 > 62 > 36 > 7 > 7 > 19 > 31 > 26 > 6 > 45 > 42
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, XLI <<< >>> XLIII
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, Caput XLII
1 Octoginta autem civium milibus in transmarinas colonias distributis, ut exhaustae quoque urbis frequentia suppeteret, sanxit, ne quis civis maior annis viginti minorve quadraginta, qui sacramento non teneretur, plus triennio continuo Italia abesset, neu qui senatoris filius nisi contubernalis aut comes magistratus peregre proficisceretur; neve ii, qui pecuariam facerent, minus tertia parte puberum ingenuorum inter pastores haberent. Omnisque medicinam Romae professos et liberalium artium doctores, quo libentius et ipsi urbem incolerent et ceteri adpeterent, civitate donavit. 2 De pecuniis mutuis disiecta novarum tabularum expectatione, quae crebro movebatur, decrevit tandem, ut debitores creditoribus satis facerent per aestimationem possessionum, quanti quasque ante civile bellum comparassent, deducto summae aeris alieni, si quid usurae nomine numeratum aut perscriptum fuisset; qua condicione quarta pars fere crediti deperibat. 3 Cuncta collegia praeter antiquitus constituta distraxit. Poenas facinorum auxit; et cum locupletes eo facilius scelere se obligarent, quod integris patrimoniis exsulabant, parricidas, ut Cicero scribit, bonis omnibus, reliquos dimidia parte multavit.
Suetonius HOME
bnf5801.10 bnf5802.6 bnf6115.11 bnf6116.13 hab268.24
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik