monumenta.ch > Suetonius > 10 > 2 > 44 > 50 > 74 > 21 > 10 > 2 > 72 > 40 > 14 > 23 > 43 > 57 > 52 > 55 > 27 > 56 > 16 > 24 > 58 > 66 > 1 > 47 > 81 > 37 > 61 > 17 > 25 > 11 > 21 > 13 > 88 > 35 > 60 > 29 > 1 > 39 > 22
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, XXI <<< >>> XXIII
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, Caput XXII
1 Socero igitur generoque suffragantibus ex omni provinciarum copia Gallias potissimum elegit, cuius emolumento et oportunitate idonea sit materia triumphorum. Et initio quidem Galliam Cisalpinam Illyrico adiecto lege Vatinia accepit; mox per senatum Comatam quoque, veritis patribus ne, si ipsi negassent, populus et hanc daret. 2 Quo gaudio elatus non temperavit, quin paucos post dies frequenti curia iactaret, invitis et gementibus adversariis adeptum se quae concupisset, proinde ex eo insultaturum omnium capitibus; ac negante quodam per contumeliam facile hoc ulli feminae fore, responderit quasi adludens: in Suria quoque regnasse Sameramin magnamque Asiae partem Amazonas tenuisse quondam.
Suetonius HOME
bnf5801.6 bnf5802.4 bnf6115.7 bnf6116.7 hab268.13
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik