monumenta.ch > Suetonius > 10 > 2 > 44 > 50 > 74 > 21 > 10 > 2 > 72 > 40 > 14 > 23 > 43 > 57 > 52 > 55 > 27 > 56 > 16 > 24 > 58 > 66 > 1 > 47 > 81 > 37 > 61 > 17
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, XVI <<<     >>> XVIII

Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, Caput XVII

1 Recidit rursus in discrimen aliud inter socios Catilinae nominatus et apud Novium Nigrum quaestorem a Lucio Vettio indice et in senatu a Quinto Curio, cui, quod primus consilia coniuratorum detexerat, constituta erant publice praemia. Curius e Catilina se cognovisse dicebat, Vettius etiam chirographum eius Catilinae datum pollicebatur. 2 Id vero Caesar nullo modo tolerandum existimans, cum inplorato Ciceronis testimonio quaedam se de coniuratione ultro ad eum detulisse docuisset, ne Curio praemia darentur effecit; Vettium pignoribus captis sunt direpta supellectile male mulcatum ac pro rostris in contione paene discerptum coniecit in carcerem; eodem Novium quaestorem, quod compellari apud se maiorem potestatem passus esset.
Suetonius HOME

bnf5801.5 bnf5802.3 bnf6115.6 bnf6116.5 hab268.10

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik