monumenta.ch > Suetonius > 10 > 2 > 44 > 50 > 74 > 21 > 10 > 2 > 72 > 40 > 14 > 23 > 43 > 57 > 52 > 55 > 27 > 56 > 16 > 24 > 58 > 66 > 1 > 47 > 81 > 37 > 61 > 17 > 25 > 11 > 21 > 13 > 88 > 35 > 60 > 29 > 1 > 39 > 22 > 6 > 12 > 70 > 2 > 62 > 36 > 7 > 7 > 19 > 31 > 26 > 6 > 45 > 42 > 68 > 10 > 41 > 2 > 54 > 33 > 14
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, XIII <<< >>> XV
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, Caput XIV
1 Praetor creatus, detecta coniuratione Catilinae senatuque universo in socios facinoris ultimam statuente poenam, solus municipatim dividendos custodiendosque publicatis bonis censuit. Quin et tantum metum iniecit asperiora suadentibus, identidem ostentans quanta eos in posterum a plebe Romana maneret invidia, ut Decimum Silanum consulem designatum non piguerit sententiam suam, quia mutare turpe erat, interpretatione lenire, velut gravius atque ipse sensisset exceptam. 2 Obtinuisset adeo transductis iam ad se pluribus et in his Cicerone consulis fratre, nisi labantem ordinem confirmasset M. Catonis oratio. Ac ne sic quidem impedire rem destitit, quoad manus equitum Romanorum, quae armata praesidii causa circumstabat, inmoderatius perseveranti necem comminata est, etiam strictos gladios usque eo intentans, ut sedentem una proximi deseruerint, vix pauci complexu togaque obiecta protexerint. Tunc plane deterritus non modo cessit, sed et in reliquum anni tempus curia abstinuit.
Suetonius HOME
bnf5801.4 bnf5802.3 bnf6115.5 bnf6116.5 hab268.9
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik