monumenta.ch > Suetonius > 33 > 42 > 10 > 48 > 2 > 2 > 14 > 28 > 38 > 24 > 34 > 3 > 32 > 1 > 51 > 29 > 40 > 21 > 6 > 36 > 43 > 7
Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, VI <<<     >>> VIII

Suetonius, De vita Caesarum, Iulius, Caput VII

1 Quaestori ulterior Hispania obvenit; ubi cum mandatu praetoris iure dicundo conventus circumiret Gadisque venisset, animadversa apud Herculis templum Magni Alexandri imagine ingemuit et quasi pertaesus ignaviam suam, quod nihil dum a se memorabile actum esset in aetate, qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem continuo efflagitavit ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones in urbe. 2 Etiam confusum eum somnio proximae noctis - nam visus erat per quietem stuprum matri intulisse - coniectores ad amplissimam spem incitaverunt arbitrium terrarum orbis portendi interpretantes, quando mater, quam subiectam sibi vidisset, non alia esset quam terra, quae omnium parens haberetur.
Suetonius HOME

bnf5801.4 bnf5802.3 bnf6115.4 bnf6116.3 hab268.6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik