monumenta.ch > Suetonius > 33 > 42 > 10 > 48 > 2 > 2 > 14 > 28 > 38 > 24 > 34 > 3 > 32 > 1 > 51 > 29 > 40 > 21 > 6 > 36 > 43 > 7 > 18 > 24 > 33 > 37 > 35 > 29 > 21 > 15 > 8 > 20
Suetonius, De vita Caesarum, Galba, XIX <<<     >>> XXI

Suetonius, De vita Caesarum, Galba, Caput XX

1 Sunt qui tradant, ad primum tumultum proclamasse eum: "Quid agitis, commilitones? ego vester sum, et vos mei," donativum etiam pollicitum. Plures autem prodiderunt optulisse ultro iugulum et ut hoc agerent ac ferirent, quando ita videretur, hortatum. Illud mirum admodum fuerit, neque praesentium quemquam opem imperatori ferre conatum et omnes qui arcesserentur sprevisse nuntium excepta Germanicianorum vexillatione. Ii ob recens meritum, quod se aegros et invalidos magno opere fovisset, in auxilium advolaverunt, sed serius itinere devio per ignorantiam locorum retardati. 2 Iugulatus est ad lacum Curti ac relictus ita uti erat, donec gregarius miles a frumentatione rediens abiecto onere caput ei amputavit; et quoniam capillo arripere non poterat, in gremium abdidit, mox inserto per os pollice ad Othonem detulit. Ille lixis calonibusque donavit, qui hasta suffixum non sine ludibrio circum castra portarunt adclamantes identidem: "Galba Cupido, fruaris aetate tua," maxime irritati ad talem iocorum petulantiam, quod ante paucos dies exierat in vulgus, laudanti cuidam formam suam ut adhuc floridam et vegetam respondisse eum:
Ἔτι μοι μένος ἔμπεδόν ἐστιν.
Ab iis Patrobii Neroniani libertus centum aureis redemptum eo loco, ubi iussu Galbae animadversum in patronum suum fuerat, abiecit. Sero tandem dispensator Argivus et hoc et ceterum truncum in privatis eius hortis Aurelia via sepulturae dedit.
Suetonius HOME

bnf5801.103 bnf5802.59 bnf6115.104 bnf6116.98 hab268.288

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik