monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 19 > 9 > 20 > 2 > 4 > 14 > 9 > 8 > 18 > 28 > 38 > 49 > 34 > 9 > 8 > 46 > 15 > 4 > 44 > 5 > 30 > 3 > 4 > 40 > 1 > 5 > 43 > 5 > 24 > 6 > 18 > 23 > 37 > 3 > 21 > 35 > 16 > 29 > 69 > 15 > 51 > 36 > 3 > 8 > 9 > 45 > 17 > 13 > 11 > 22 > 20 > 3 > 41 > 18 > 4 > 12 > 33 > 19
Suetonius, De vita Caesarum, Galba, XVIII <<< >>> XX
Suetonius, De vita Caesarum, Galba, Caput XIX
1 Prius vero quam occideretur sacrificantem mane haruspex identidem monuit, caveret periculum, non longe percussores abesse. Haud multo post cognoscit teneri castra ab Othone, ac plerisque ut eodem quam primum pergeret suadentibus - posse enim auctoritate et praesentia praevalere - nihil amplius quam continere se statuit et legionariorum firmare praesidiis, qui multifariam diverseque tendebant. Loricam tamen induit linteam, quanquam haud dissimulans parum adversum tot mucrones profuturam. 2 Sed extractus rumoribus falsis, quos conspirati, ut eum in publicum elicerent, de industria dissiparant, paucis temere affirmantibus transactum negotium, oppressos, qui tumultuarentur, advenire frequentis ceteros gratulabundos et in omne obsequium paratos, iis ut occurreret prodiit tanta fiducia, ut militi cuidam occisum a se Othonem glorianti: "Quo auctore?" responderit; atque in forum usque processit. Ibi equites, quibus mandata caedes erat, cum per publicum dimota paganorum turba equos adegissent, viso procul eo parumper restiterunt; dein rursum incitati desertum a suis contrucidarunt.
Suetonius HOME
bnf5801.103 bnf5802.59 bnf6115.104 bnf6116.97 hab268.287
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik