monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 19 > 9 > 20 > 2 > 4 > 14 > 9 > 8 > 18 > 28 > 38 > 49 > 34 > 9 > 8 > 46 > 15 > 4 > 44 > 5 > 30 > 3 > 4 > 40 > 1 > 5 > 43 > 5 > 24 > 6 > 18 > 23 > 37 > 3 > 21 > 35 > 16
Suetonius, De vita Caesarum, Galba, XV <<<     >>> XVII

Suetonius, De vita Caesarum, Galba, Caput XVI

1 Per haec prope universis ordinibus offensis vel praecipua flagrabat invidia apud milites. Nam cum in verba eius absentis iurantibus donativum grandius solito praepositi pronuntiassent, neque ratam rem habuit et subinde iactavit legere se militem, non emere consuesse; atque eo quidem nomine omnis, qui ubique erant, exacerbavit. Ceterum praetorianos etiam metu et indignitate commovit, removens subinde plerosque ut suspectos et Nymphidi socios. 2 Sed maxime fremebat superioris Germaniae exercitus fraudari se praemiis navatae adversus Gallus et Vindicem operae. Ergo primi obsequium rumpere ausi Kal. Ian. adigi sacramento nisi in nomen senatus recusarunt statimque legationem ad praetorianos cum mandatis destinaverunt: displicere imperatorem in Hispania factum; eligerent ipsi quem cuncti exercitus comprobarent.
Suetonius HOME

bnf5801.103 bnf5802.58 bnf6115.103 bnf6116.97 hab268.285

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik