monumenta.ch > Suetonius > 10
Suetonius, De vita Caesarum, Galba, IX <<< >>> XI
Suetonius, De vita Caesarum, Galba, Caput X
1 Igitur cum quasi manumissioni vacaturus conscendisset tribunal, propositis ante se damnatorum occisorumque a Nerone quam plurimis imaginibus et astante nobili puero, quem exsulantem e proxima Baliari insula ob id ipsum acciverat, deploravit temporum statum consalutatusque imperator legatum se senatus ac populi R. professus est. 2 Dein iustitio indicto, e plebe quidem provinciae legiones et auxilia conscripsit super exercitum veterem unius legionis duarumque alarum et cohortium trium; at e primoribus prudentia atque aetate praestantibus vel instar senatus, ad quos de maiore re quotiens opus esset referretur, instituit. 3 Delegit et equestris ordinis iuvenes, qui manente anulorum aureorum usu evocati appellarentur excubiasque circa cubiculum suum vice militum agerent. Etiam per provincias edicta dimisit, auctor in singulis universisque conspirandi simul et ut qua posset quisque opera communem causam iuvarent. 4 Per idem fere tempus in munitione oppidi, quod sedem bello delegerat, repertus est anulus opere antiquo, scalptura gemmae Victoriam cum tropaeo exprimente; ac subinde Alexandrina navis Dertosam appulit armis onusta, sine gubernatore, sine nauta ac vectore ullo, ut nemini dubium esset iustum piumque et faventibus diis bellum suscipi: cum repente ex inopinato prope cuncta turbata sunt. 5 Alarum altera castris appropinquantem paenitentia mutati sacramenti destituere conata est aegreque retenta in officio, et servi, quos a liberto Neronis ad fraudem praeparatos muneri acceperat, per angiportum in balneas transeuntem paene interemerunt, nisi cohortantibus in vicem ne occasionem omitterent, interrogatisque de qua occasione loquerentur, expressa cruciatu confessio esset.
Suetonius HOME
bnf5801.101 bnf5802.59 bnf6115.102 bnf6116.96 hab268.282
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik