monumenta.ch > Suetonius > 3
Suetonius, De vita Caesarum, Galba, II <<< >>> IV
Suetonius, De vita Caesarum, Galba, Caput III
1 Imagines et elogia universi generis exsequi longum est, familiae breviter attingam. Qui prius Sulpiciorum cognomen Galbae tulit, cur aut unde traxerit, ambigitur. Quidam putant, quod oppidum Hispaniae frustra diu oppugnatum inlitis demum galbano facibus succenderit; alii, quod in diuturna valitudine galbeo, id est remediis lana involutis, assidue uteretur; nonnulli, quod praepinguis fuerit visus, quem galbam Galli vocent; vel contra, quod tam exilis, quam sunt animalia quae in aesculis nascuntur appellanturque galbae. 2 Familiam illustravit Servius Galba consularis, temporum suorum vel eloquentissimus, quem tradunt Hispaniam ex praetura optinentem, triginta Lusitanorum milibus perfidia trucidatis, Viriatini belli causam exstitisse. Eius nepos ob repulsam consulatus infensus Iulio Caesari, cuius legatus in Gallia fuerat, conspiravit cum Cassio et Bruto, propter quod Pedia lege damnatus est. 3 Ab hoc sunt imperatoris Galbae avus ac pater: avus clarior studiis quam dignitate - non enim egressus praeturae gradum - multiplicem nec incuriosam historiam edidit; pater consulatu functus, quanquam brevi corpore atque etiam gibber modicaeque in dicendo facultatis, causas industrie actitavit. 4 Uxores habuit Mummiam Achaicam, neptem Catuli proneptemque L. Mummi, qui Corinthum excidit; item Liviam Ocellinam ditem admodum et pulchram, a qua tamen nobilitatis causa appetitus ultro existimatur et aliquando enixius, postquam subinde instanti vitium corporis secreto posita veste detexit, ne quasi ignaram fallere videretur. Ex Achaica liberos Gaium et Servium procreavit, quorum maior Gaius attritis facultatibus urbe cessit prohibitusque a Tiberio sortiri anno suo proconsulatum voluntaria morte obiit.
Suetonius HOME
bnf5801.99 bnf5802.57 bnf6115.100 bnf6116.95 hab268.276
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik