monumenta.ch > Suetonius > 33 > 42 > 10 > 48 > 2 > 2 > 14 > 28 > 38 > 24 > 34 > 3 > 32 > 1
>>> Suetonius, De vita Caesarum, Galba, II
Suetonius, De vita Caesarum, Galba, Caput I
1 Progenies Caesarum in Nerone defecit; quod futurum compluribus quidem signis, sed vel evidentissimis duobus apparuit. Liviae olim post Augusti statim nuptias Veientanum suum revisenti praetervolans aquila gallinam albam ramulum lauri rostro tenentem, ita ut rapuerat, demisit in gremium; cumque nutriri alitem, pangi ramulum placuisset, tanta pullorum suboles provenit, ut hodieque ea villa "ad Gallinas" vocetur, tale vero lauretum, ut triumphaturi Caesares inde laureas decerperent; fuitque mos triumphantibus, alias confestim eodem loco pangere; et observatum est sub cuiusque obitum arborem ab ipso institutam elanguisse. Ergo novissimo Neronis anno et silva omnis exaruit radicitus, et quidquid ibi gallinarum erat interiit. Ac subinde tacta de caelo Caesarum aede capita omnibus simul statuis deciderunt, Augusti etiam sceptrum e manibus excussum est.
Suetonius HOME
bnf5801.127 bnf5802.73 bnf6115.128 bnf6116.119 hab268.350
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik