monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 19 > 9 > 20 > 2 > 4 > 14 > 9 > 8 > 18 > 28 > 38 > 49 > 34 > 9 > 8 > 46 > 15 > 4 > 44 > 5 > 30 > 3 > 4 > 40 > 1 > 5 > 43 > 5 > 24 > 6 > 18 > 23 > 37 > 3 > 21 > 35 > 16 > 29 > 69 > 15 > 51 > 36 > 3 > 8 > 9 > 45 > 17 > 13 > 11 > 22 > 20 > 3 > 41 > 18 > 4 > 12 > 33 > 19 > 23
Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, XXII <<<    

Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, Caput XXIII

1 Occisum eum populus indifferenter, miles gravissime tulit statimque Divum appellare conatus est, paratus et ulcisci, nisi duces defuissent; quod quidem paulo post fecit expostulatis ad poenam pertinacissime caedis auctoribus. Contra senatus adeo laetatus est, ut repleta certatim curia non temperaret, quin mortuum contumeliosissimo atque acerbissimo adclamationum genere laceraret, scalas etiam inferri clipeosque et imagines eius coram detrahi et ibidem solo affligi iuberet, novissime eradendos ubique titulos abolendamque omnes memoriam decerneret. 2 Ante paucos quam occideretur menses cornix in Capitolino elocuta est: ἔσται πάντα καλῶς, nec defuit qui ostentum sic interpretaretur: "Nuper Tarpeio quae sedit culmine cornix, 'Est bene' non potuit dicere, dixit: 'Erit.' " Ipsum etiam Domitianum ferunt somniasse gibbam sibi pone cervicem auream enatam, pro certoque habuisse beatiorem post se laetioremque portendi rei publicae statum, sicut sane brevi evenit abstinentia et moderatione insequentium principum.
Suetonius HOME

bnf5801.126 bnf5802.72 bnf6115.128 bnf6116.118 hab268.349

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik