monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 19 > 9 > 20 > 2 > 4 > 14 > 9 > 8 > 18 > 28 > 38 > 49 > 34 > 9 > 8 > 46 > 15 > 4 > 44 > 5 > 30 > 3 > 4 > 40 > 1 > 5 > 43 > 5 > 24 > 6 > 18
Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, XVII <<<     >>> XIX

Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, Caput XVIII

1 Statura fuit procera, vultu modesto ruborisque pleno, grandibus oculis, verum acie hebetiore; praeterea pulcher ac decens, maxime in iuventa, et quidem toto corpore exceptis pedibus, quorum digitos restrictiores habebat; postea calvitio quoque deformis et obesitate ventris et crurum gracilitate, quae tamen ei valitudine longa remacruerant. 2 Commendari se verecundia oris adeo sentiebat, ut apud senatum sic quondam iactaverit: "Usque adhuc certe et animum meum probastis et vultum." Calvitio ita offendebatur, ut in contumeliam suam traheret, si cui alii ioco vel iurgio obiectaretur; quamvis libello, quem de cura capillorum ad amicum edidit, haec etiam, simul illum seque consolans, inseruerit:
"Οὐχ ὁράᾳς, οἷος κἀγὼ καλός τε μέγας τε;
Eadem me tamen manent capillorum fata, et forti animo fero comam in adulescentia senescentem. Scias nec gratius quicquam decore nec brevius."
Suetonius HOME

bnf5801.126 bnf5802.72 bnf6115.127 bnf6116.118 hab268.347

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik