monumenta.ch > Suetonius > 10 > 7 > 2 > 18 > 14 > 17
Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, XVI <<<     >>> XVIII

Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, Caput XVII

1 De insidiarum caedisque genere haec fere divulgata sunt. Cunctantibus conspiratis, quanto et quo modo, id est lavantemne an cenantem adgrederentur, Stephanus, Domitillae procurator et tunc interceptarum pecuniarum reus, consilium operamque optulit. Ac sinisteriore brachio velut aegro lanis fasciisque per aliquot dies ad avertendam suspicionem obvoluto, sub ipsam horam dolonem interiecit; professusque conspirationis indicium et ob hoc admissus legenti traditum a se libellum et attonito suffodit inguina. 2 Saucium ac repugnantem adorti Clodianus cornicularius et Maximus Partheni libertus et Satur decurio cubiculariorum et quidam e gladiatorio ludo vulneribus septem contrucidarunt. Puer, qui curae Larum cubiculi ex consuetudine assistens interfuit caedi, hoc amplius narrabat, iussum se a Domitiano ad primum statim vulnus pugionem pulvino subditum porrigere ac ministros vocare, neque ad caput quidquam excepto capulo et praeterea clausa omnia repperisse; atque illum interim arrepto deductoque ad terram Stephano colluctatum diu, dum modo ferrum extorquere, modo quanquam laniatis digitis oculos effodere conatur. 3 Occisus est XIIII. Kal. Octb. anno aetatis quadragensimo quinto, imperii quinto decimo. Cadaver eius populari sandapila per vispillones exportatum Phyllis nutrix in suburbano suo Latina via funeravit, sed reliquias templo Flaviae gentis clam intulit cineribusque Iuliae Titi filiae, quam et ipsam educarat, conmiscuit.
Suetonius HOME

bnf5801.125 bnf5802.72 bnf6115.126 bnf6116.117 hab268.347

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik