monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 19 > 9 > 20 > 2 > 4 > 14 > 9 > 8 > 18 > 28 > 38 > 49 > 34 > 9 > 8 > 46 > 15 > 4 > 44 > 5 > 30 > 3 > 4 > 40 > 1 > 5 > 43 > 5 > 24 > 6 > 18 > 23 > 37 > 3 > 21 > 35 > 16 > 29 > 69 > 15
Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, XIV <<<     >>> XVI

Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, Caput XV

1 Denique Flavium Clementem patruelem suum contemptissimae inertiae, cuius filios etiam tum parvulos successores palam destinaverat abolitoque priore nomine alterum Vespasianum appellari, alterum Domitianum, repente ex tenuissima suspicione tantum non in ipso eius consulatu interemit. Quo maxime facto maturavit sibi exitium. 2 Continuis octo mensibus tot fulgura facta nuntiataque sunt, ut exclamaverit: "Feriat iam, quem volet." Tactum de caelo Capitolium templumque Flaviae gentis, item domus Palatina et cubiculum ipsius, atque etiam e basi statuae triumphalis titulus excussus vi procellae in monimentum proximum decidit. Arbor, quae privato adhuc Vespasiano eversa surrexerat, tunc rursus repente corruit. Praenestina Fortuna, toto imperii spatio annum novum commendanti laetam eandemque semper sortem dare assueta, extremo tristissimam reddidit nec sine sanguinis mentione. 3 Minervam, quam superstitiose colebat, somniavit excedere sacrario negantemque ultra se tueri eum posse, quod exarmata esset a Iove. Nulla tamen re perinde commotus est quam responso casuque Ascletarionis mathematici. Hunc delatum nec infitiantem iactasse se quae providisset ex arte, sciscitatus est, quis ipsum maneret exitus; et affirmantem fore ut brevi laceraretur a canibus, interfici quidem sine mora, sed ad coarguendam temeritatem artis sepeliri quoque accuratissime imperavit. Quod cum fieret, evenit ut repentina tempestate deiecto funere semiustum cadaver discerperent canes, idque ei cenanti a mimo Latino, qui praeteriens forte animadverterat, inter ceteras diei fabulas referretur.
Suetonius HOME

bnf5801.125 bnf5802.72 bnf6115.126 bnf6116.117 hab268.345

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik