monumenta.ch > Suetonius > 10 > 7 > 2 > 18 > 14 > 17 > 50 > 13 > 11 > 22 > 32 > 15 > 12
Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, XI <<< >>> XIII
Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, Caput XII
1 Exhaustus operum ac munerum inpensis stipendioque, quod adiecerat, temptavit quidem ad relevandos castrenses sumptus numerum militum deminuere; sed cum et obnoxium se barbaris per hoc animadverteret neque eo setius in explicandis oneribus haereret, nihil pensi habuit quin praedaretur omni modo. Bona vivorum ac mortuorum usquequaque quolibet et accusatore et crimine corripiebantur. Satis erat obici qualecumque factum dictumve adversus maiestatem principis. 2 Confiscabantur alienissimae hereditates vel uno exsistente, qui diceret audisse se ex defuncto, cum viveret, heredem sibi Caesarem esse. Praeter ceteros Iudaicus fiscus acerbissime actus est; ad quem deferebantur, qui vel inprofessi Iudaicam viverent vitam vel dissimulata origine imposita genti tributa non pependissent. Interfuisse me adulescentulum memini, cum a procuratore frequentissimoque consilio inspiceretur nonagenarius senex, an circumsectus esset. 3 Ab iuventa minime civilis animi, confidens etiam et cum verbis tum rebus immodicus, Caenidi patris concubinae ex Histria reversae osculumque, ut assuerat, offerenti manum praebuit; generum fratris indigne ferens albatos et ipsum ministros habere, proclamavit:
Suetonius HOME
bnf5801.124 bnf5802.71 bnf6115.125 bnf6116.116 hab268.342
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik