monumenta.ch > Suetonius > 10 > 7 > 2 > 18 > 14 > 17 > 50 > 13 > 11 > 22 > 32 > 15 > 12 > 23 > 19 > 3 > 57 > 10
Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, IX <<< >>> XI
Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, Caput X
1 Sed neque in clementiae neque in abstinentiae tenore permansit, et tamen aliquanto celerius ad saevitiam descivit quam ad cupiditatem. Discipulum Paridis pantomimi impuberem adhuc et cum maxime aegrum, quod arte formaque non absimilis magistro videbatur, occidit; item Hermogenem Tarsensem propter quasdam in historia figuras, librariis etiam, qui eam descripserant, cruci fixis. Patrem familias, quod Thraecem murmilloni parem, munerario imparem dixerat, detractum spectaculis in harenam canibus obiecit cum hoc titulo: "Impie locutus parmularius." 2 Complures senatores, in iis aliquot consulares, interemit; ex quibus Civicam Cerealem in ipso Asiae proconsulatu, Salvidienum Orfitum, Acilium Glabrionem in exsilio, quasi molitores rerum novarum, ceteros levissima quemque de causa; Aelium Lamiam ob suspiciosos quidem, verum et veteres et innoxios iocos, quod post abductam uxorem laudanti vocem suam "Eutacto" dixerat, quodque Tito hortanti se de alterum matrimonium responderat: μὴ καὶ σὺ γαμὴσαι θέλεις; 3 Salvium Cocceianum, quod Othonis imperatoris patrui sui diem natalem celebraverat; Mettium Pompusianum, quod habere imperatoriam genesim vulgo ferebatur et quod depictum orbem terrae in membrana contionesque regum ac ducum ex Tito Livio circumferret quodque servis nomina Magonis et Hannibalis indidisset; Sallustium Lucullum Britanniae legatum, quod lanceas novae formae appellari Luculleas passus esset; Iunium Rusticum, quod Paeti Thraseae et Helvidi Prisci laudes edidisset appellassetque eos sanctissimos viros; cuius criminis occasione philosophos omnis urbe Italiaque summovit. 4 Occidit et Helvidium filium, quasi scaenico exodio sub persona Paridis et Oenones divortium suum cum uxore taxasset; Flavium Sabinum alterum e patruelibus, quod eum comitiorum consularium die destinatum perperam praeco non consulem ad populum, sed imperatorem pronuntiasset. 5 Verum aliquanto post civilis belli victoriam saevior, plerosque paris adversae, dum etiam latentes conscios investigat, novo questionis genere distorsit immisso per obscaena igne; nonnullis et manus amputavit. Satisque constat duos solos e notioribus venia donatos, tribunum laticlavium et centurionem qui se, quo facilius expertes culpae ostenderent impudicos probaverant et ob id neque apud ducem neque apud milites ullius momenti esse potuisse.
Suetonius HOME
bnf5801.123 bnf5802.71 bnf6115.124 bnf6116.115 hab268.340
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik