monumenta.ch > Suetonius > 33 > 42 > 10 > 48 > 2 > 2 > 14 > 28 > 38 > 24 > 34 > 3 > 32 > 1 > 51 > 29 > 40 > 21 > 6 > 36 > 43 > 7 > 18 > 24 > 33 > 37 > 35 > 29 > 21 > 15 > 8 > 20 > 9 > 1 > 36 > 30 > 4 > 6 > 50 > 30 > 33 > 32 > 5 > 23 > 1 > 27 > 8 > 9
Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, VIII <<< >>> X
Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, Caput IX
1 Inter initia usque adeo ab omni caede abhorrebat, ut absente adhuc patre recordatus Vergili versum: "Impia quam caesis gens est epulata iuvencis" edicere destinarit, ne boves immolarentur. Cupiditatis quoque atque avaritiae vix suspicionem ullam aut privatus umquam aut princeps aliquamdiu dedit, immo e diverso magna saepe non abstinentiae modo sed etiam liberalitatis experimenta. 2 Omnis circa se largissime prosecutus nihil prius aut acrius monuit quam ne quid sordide facerent. Relictas sibi hereditates ab iis, quibus liberi erant, non recepit. Legatum etiam ex testamento Rusti Caepionis, qui caverat ut quotannis ingredientibus curiam senatoribus certam summam viritim praestaret heres suus, irritum fecit. Reos, qui ante quinquennium proximum apud aerarium pependissent, universos discrimine liberavit nec repeti nisi intra annum eaque condicione permisit, ut accusatori qui causam non teneret exsilium poena esset. 3 Scribas quaestorios negotiantis ex consuetudine sed contra Clodiam legem venia in praeteritum donavit. Subsiciva, quae divisis per veteranos agris carptim superfuerunt, veteribus possessoribus ut usu capta concessit. Fiscales calumnias magna calumniantium poena repressit, ferebaturque vox eius: "Princeps qui delatores non castigat, irritat."
Suetonius HOME
bnf5801.122 bnf5802.70 bnf6115.124 bnf6116.115 hab268.339
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik