monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23 > 15 > 35 > 37 > 6 > 40 > 16 > 29 > 7
Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, VI <<< >>> VIII
Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, Caput VII
1 Multa etiam in communi rerum usu novavit: sportulas publicas sustulit revocata rectarum cenarum consuetudine; duas circensibus gregum factiones aurati purpureique panni ad quattuor pristinas addidit; interdixit histrionibus scaenam, intra domum quidem exercendi artem iure concesso; castrari mares vetuit; spadonum, qui residui apud mangones erant, pretia moderatus est. 2 Ad summam quondam ubertatem vini, frumenti vero inopiam existimans nimio vinearum studio neglegi arva, edixit, ne quis in Italia novellaret utque in provinciis vineta succiderentur, relicta ubi plurimum dimidia parte; nec exsequi rem perseveravit. Quaedam ex maximis officiis inter libertinos equitesque R. communicavit. 3 Geminari legionum castra prohibuit nec plus quam mille nummos a quoquam ad signa deponi, quod L. Antonius apud duarum legionum hiberna res novas moliens fiduciam cepisse etiam ex depositorum summa videbatur. Addidit et quartum stipendium militi aureos ternos.
Suetonius HOME
bnf5801.122 bnf5802.70 bnf6115.123 bnf6116.114 hab268.338
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik