monumenta.ch > Suetonius > 5
Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, IV <<<     >>> VI

Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, Caput V

1 Plurima et amplissima opera incendio absumpta restituit, in quis et Capitolium, quod rursus arserat; sed omnia sub titulo tantum suo ac sine ulla pristini auctoris memoria. Novam autem excitavit aedem in Capitolio Custodi Iovi et forum quod nunc Nervae vocatur, item Flaviae templum gentis et stadium et odium et naumachiam, e cuius postea lapide Maximus Circus deustis utrimque lateribus exstructus est.
Suetonius HOME

bnf5801.121 bnf5802.70 bnf6115.123 bnf6116.114 hab268.337

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik