monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 19 > 9 > 20 > 2 > 4 > 14 > 9 > 8 > 18 > 28 > 38 > 49 > 34 > 9 > 8 > 46 > 15 > 4 > 44 > 5 > 30 > 3
Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, II <<<     >>> IV

Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, Caput III

1 Inter initia principatus cotidie secretum sibi horarum sumere solebat nec quicquam amplius quam muscas captare ac stilo praeacuto configere, ut cuidam interroganti, essetne quis intus cum Caesare, non absurde responsum sit a Vibio Crispo, ne muscam quidem. Deinde uxorem Domitiam, ex qua in secundo suo consulatu filium tulerat alteroque anno quam imperium adeptus est amisit, consalutavit Augustam; eandem Paridis histrionis amore deperditam repudiavit intraque breve tempus impatiens discidii quasi efflagitante populo reduxit. 2 Circa administrationem autem imperii aliquamdiu se varium praestitit, mixtura quoque aequabili vitiorum atque virtutum, donec virtutes quoque in vitia deflexit; quantum coniectare licet, super ingenii naturam inopia rapax, metu saevus.
Suetonius HOME

bnf5801.121 bnf5802.69 bnf6115.122 bnf6116.114 hab268.335

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik