monumenta.ch > Suetonius > 10 > 7 > 2 > 18 > 14 > 17 > 50 > 13 > 11 > 22 > 32 > 15 > 12 > 23 > 19 > 3 > 57 > 10 > 27 > 56 > 16 > 69 > 2
Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, I <<< >>> III
Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, Caput II
1 Expeditionem quoque in Galliam Germaniasque neque necessariam et dissuadentibus paternis amicis incohavit, tantum ut fratri se et opibus et dignatione adaequaret. Ob haec correptus, quo magis et aetatis et condicionis admoneretur, habitabat cum patre una sellamque eius ac fratris, quotiens prodirent, lectica sequebatur ac triumphum utriusque Iudaicum equo albo comitatus est. Quin et e sex consulatibus non nisi unum ordinarium gessit eumque cedente ac suffragante fratre. 2 Simulavit et ipse mire modestiam in primisque poeticae studium, tam insuetum antea sibi quam postea spretum et abiectum, recitavitque etiam publice. Nec tamen eo setius, cum Vologaesus Parthorum rex auxilia adversus Alanos ducemque alterum ex Vespasiani liberis depoposcisset, omni ope contendit ut ipse potissimum mitteretur; et quia discussa res est, alios Orientis reges ut idem postularent donis ac pollicitationibus sollicitare temptavit. 3 Patre defuncto diu cunctatus an duplum donativum militi offerret, numquam iactare dubitavit relictum se participem imperii, sed fraudem testamento adhibitam; neque cessavit ex eo insidias struere fratri clam palamque, quoad correptum gravi valitudine, prius quam plane efflaret animam, pro mortuo deseri iussit; defunctumque nullo praeterquam consecrationis honore dignatus, saepe etiam carpsit obliquis orationibus et edictis.
Suetonius HOME
bnf5801.120 bnf5802.69 bnf6115.122 bnf6116.113 hab268.334
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik