monumenta.ch > Suetonius > 33 > 42 > 10 > 48 > 2 > 2 > 14 > 28 > 38 > 24 > 34 > 3 > 32 > 1 > 51 > 29 > 40 > 21 > 6 > 36 > 43 > 7 > 18 > 24 > 33 > 37 > 35 > 29 > 21 > 15 > 8 > 20 > 9 > 1
>>> Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, II
Suetonius, De vita Caesarum, Domitianus, Caput I
1 Domitianus natus est VIIII. Kal. Novemb. patre consule designato inituroque mense insequenti honorem, regione urbis sexta ad Malum Punicum, domo quam postea in templum gentis Flaviae convertit. Pubertatis ac primae adulescentiae tempus tanta inopia tantaque infamia gessisse fertur, ut nullum argenteum vas in usu haberet. Satisque constat Clodium Pollionem praetorium virum, in quem est poema Neronis quod inscribitur "Luscio," chirographum eius conservasse et nonnumquam protulisse noctem sibi pollicentis; nec defuerunt qui affirmarent, corruptum Domitianum et a Nerva successore mox suo. 2 Bello Vitelliano confugit in Capitolium cum patruo Sabino ac parte praesentium copiarum, sed irrumpentibus adversariis et ardente templo apud aedituum clam pernoctavit, ac mane Isiaci celatus habitu interque sacrificulos variae superstitionis cum se trans Tiberim ad condiscipuli sui matrem comite uno contulisset, ita latuit, ut scrutantibus qui vestigia subsecuti erant, deprehendi non potuerit. 3 Post victoriam demum progressus et Caesar consalutatus honorem praeturae urbanae consulari potestate suscepit titulo tenus, nam iuris dictionem ad collegam proximum transtulit, ceterum omnem vim dominationis tam licenter exercuit, ut iam tum qualis futurus esset ostenderet. Ne exsequar singula, contractatis multorum uxoribus Domitiam Longinam Aelio Lamiae nuptam etiam in matrimonium abduxit, atque uno die super XX officia urbana aut peregrina distribuit, mirari se Vespasiano dictitante, quod successorem non et sibi mitteret.
Suetonius HOME
bnf5801.84 bnf5802.49 bnf6115.85 bnf6116.80 hab268.235
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik