monumenta.ch > Suetonius > 26 > 39 > 10 > 22 > 12 > 95 > 2 > 98 > 54 > 18 > 5 > 5 > 19 > 31 > 14 > 26 > 10 > 16 > 14 > 42 > 53 > 28 > 10 > 75 > 4 > 2 > 38 > 59 > 5 > 10 > 5 > 49 > 34 > 63 > 46 > 1 > 44 > 14 > 74 > 3 > 1 > 93 > 11 > 28 > 83 > 72 > 38 > 7 > 3 > 15 > 40 > 89 > 7 > 34 > 46
Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, XLV <<<
Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, Caput XLVI
1 Praesagia mortis eius praecipua fuerunt: exortus crinitae stellae, quam cometen vocant, tactumque de caelo monumentum Drusi patris, et quod eodem anno ex omnium magistratuum genere plerique mortem obierant. Sed nec ipse ignorasse aut dissimulasse ultima vitae suae tempora videtur, aliquot quidem argumentis. Nam et cum consules designaret, neminem ultra mensem quo obiit designavit, et in senatu, cui novissime interfuit, multum ad concordiam liberos suos cohortatus, utriusque aetatem suppliciter patribus commendavit, et in ultima cognitione pro tribunali accessisse ad finem mortalitatis, quanquam abominantibus qui audiebant, semel atque iterum pronuntiavit.
Suetonius HOME
bnf5801.84 bnf5802.49 bnf6115.85 bnf6116.80 hab268.234
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik