monumenta.ch > Suetonius > 12 > 1 > 22 > 1 > 45
Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, XLIV <<<     >>> XLVI

Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, Caput XLV

1 Mors eius celata est, donec circa successorem omnia ordinarentur. Itaque et quasi pro aegro adhuc vota suscepta sunt et inducti per simulationem comoedi, qui velut desiderantem oblectarent. Excessit III.Id.Octob. Asinio Marcello Acilio Aviola coss. sexagesimo quarto aetatis, imperii quarto decimo anno, funeratusque est sollemni principum pompa et in numerum deorum relatus; quem honorem aNerone destitutum abolitumque recepit mox per Vespasianum.
Suetonius HOME

bnf5801.84 bnf5802.49 bnf6115.84 bnf6116.80 hab268.234

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik