monumenta.ch > Plautus > 1 > 50 > 92 > 86 > 43
Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, XLII <<<     >>> XLIV

Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, Caput XLIII

1 Sub exitu vitae signa quaedam nec obscura paenitentis de matrimonio Agrippinae deque Neronis adoptione dederat, siquidem commemorantibus libertis ac laudantibus cognitionem, qua pridie quandam adulterii ream condemnarat, sibi quoque in fatis esse iactavit omnia impudica, sed non impunita matrimonia; et subinde obvium sibi Britannicum artius complexus hortatus est, ut cresceret rationemque ase omnium factorum acciperet; Graeca insuper voce prosecutus: ὁ τρώσας ἰάσεται. Cumque impubi teneroque adhuc, quando statura permitteret, togam dare destinasset, adiecit: "Ut tandem populusR. verum Caesarem habeat."
Suetonius HOME

bnf5801.84 bnf5802.49 bnf6115.84 bnf6116.80 hab268.233