monumenta.ch > Suetonius > 12 > 1 > 22 > 1 > 45 > 48 > 65 > 3 > 80 > 31 > 19 > 26 > 41
Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, XL <<<     >>> XLII

Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, Caput XLI

1 Historiam in adulescentia hortante T.Livio, Sulpicio vero Flavo etiam adiuvante, scribere adgressus est. Et cum primum frequenti auditorio commisisset, aegre perlegit refrigeratus saepe asemet ipso. Nam cum initio recitationis defractis compluribus subselliis obesitate cuiusdam risus exortus esset, ne sedato quidem tumulto temperare potuit, quin ex intervallo subinde facti reminisceretur cachinnosque revocaret. 2 In principatu quoque et scripsit plurimum et assidue recitavit per lectorem. Initium autem sumpsit historiae post caedem Caesaris dictatoris, sed transiit ad inferiora tempora coepitque apace civili, cum sentiret neque libere neque vere sibi de superioribus tradendi potestatem relictam, correptus saepe et amatre et ab avia. Prioris materiae duo volumina, posterioris unum et quadraginta reliquit. 3 Composuit et "de vita sua" octo volumina, magis inepte quam ineleganter; item "Ciceronis defensionem adversus Asini Galli libros" satis eruditam. Novas etiam commentus est litteras tres ac numero veterum quasi maxime necessarias addidit; de quarum ratione cum privatus adhuc volumen edidisset, mox princeps non difficulter optinuit ut in usu quoque promiscuo essent. Exstat talis scriptura in plerisque libris ac diurnis titulisque operum.
Suetonius HOME

bnf5801.83 bnf5802.48 bnf6115.84 bnf6116.79 hab268.232

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik