monumenta.ch > Ovidius > 6 > 24 > 40
Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, XXXIX <<<     >>> XLI

Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, Caput XL

1 Sermonis vero rerumque tantam saepe neglegentiam ostendit, ut nec quis nec inter quos, quove tempore ac loco verba faceret, scire aut cogitare existimaretur. Cum de laniis ac vinariis ageretur, exclamavit in curia: "Rogo vos, qui potest sine offula vivere?" Descripsitque abundantiam veterum tabernarum, unde solitus esset vinum olim et ipse petere. 2 De quaesturae quodam candidato inter causas suffragationis suae posuit, quod pater eius frigidam aegro sibi tempestive dedisset. Inducta teste in senatu: "Haec," inquit, "matris meae liberta et ornatrix fuit, sed me patronum semper existimavit; hoc ideo dixi, quod quidam sunt adhuc in domo mea, qui me patronum non putant." 3 Sed et pro tribunali Ostiensibus quiddam publice orantibus cum excanduisset, nihil habere se vociferatus est, quare eos demereatur; si quem alium, et se liberum esse. Nam illa eius cotidiana et plane omnium horarum et momentorum erant: "Quid, ego tibi Telegenius videor?" et: λάλει καὶ μὴ θίγγανε, multaque talia etiam privatis deformia, nedum principi, neque infacundo neque indocto, immo etiam pertinaciter liberalibus studiis dedito.
Suetonius HOME

bnf5801.83 bnf5802.48 bnf6115.83 bnf6116.79 hab268.231

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik