monumenta.ch > Suetonius > 26 > 39
Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, XXXVIII <<< >>> XL
Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, Caput XXXIX
1 Inter cetera in eo mirati sunt homines et oblivionem et inconsiderantiam, vel ut Graece dicam, μετεωρίαν et ἀβλεψίαν. Occisa Messalina, paulo post quam in triclinio decubuit, cur domina non veniret requisiit. Multos ex iis, quos capite damnaverat, postero statim die et in consilium et ad aleae lusum admoneri iussit et, quasi morarentur, ut somniculosos per nuntium increpuit. 2 Ducturus contra fas Agrippinam uxorem, non cessavit omni oratione filiam et alumnam et in gremio suo natam atque educatam praedicare. Adsciturus in nomen Neronem, quasi parum reprehenderetur, quod adulto iam filio privignum adoptaret, identidem divulgavit neminem umquam per adoptionem familiae Claudiae insertum.
Suetonius HOME
bnf5801.83 bnf5802.48 bnf6115.83 bnf6116.79 hab268.231