monumenta.ch > Suetonius > 26 > 39 > 10 > 22 > 12 > 95 > 2 > 98 > 54 > 18 > 5 > 5 > 19 > 31 > 14 > 26 > 10 > 16 > 14 > 42 > 53 > 28 > 10 > 75 > 4 > 2 > 38 > 59 > 5 > 10 > 5 > 49 > 34 > 63 > 46 > 1 > 44 > 14 > 74 > 3 > 1 > 93 > 11 > 28 > 83 > 72 > 38
Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, XXXVII <<<     >>> XXXIX

Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, Caput XXXVIII

1 Irae atque iracundiae conscius sibi, utramque excusavit edicto distinxitque, pollicitus alteram quidem brevem et innoxiam, alteram non iniustam fore. Ostiensibus, quia sibi subeunti Tiberim scaphas obviam non miserint, graviter correptis eaque cum invidia, ut in ordinem se coactum conscriberet, repente tantum non satis facientis modo veniam dedit. 2 Quosdam in publico parum tempestive adeuntis manu sua reppulit. Item scribam quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos et innoxios relegavit, quod ille adversus privatum se intemperantius affuisset, hic in aedilitate inquilinis praediorum suorum contra vetitum cocta vendentes multasset vilicumque intervenientem flagellasset. Qua de causa etiam coercitionem popinarum aedilibus ademit. 3 Ac ne stultitiam quidem suam reticuit simulatamque ase ex industria sub Gaio, quod aliter evasurus perventurusque ad susceptam stationem non fuerit, quibusdam oratiunculis testatus est; nec tamen persuasit, cum intra breve tempus liber editus sit, cui index erat μωρῶν ἐπανάστασις, argumentum autem stultitiam neminem fingere.
Suetonius HOME

bnf5801.83 bnf5802.48 bnf6115.83 bnf6116.79 hab268.230

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik