monumenta.ch > Plautus > 1 > 50 > 92 > 86 > 43 > 10 > 61 > 11 > 1 > 21 > 37 > 13 > 6 > 5 > 79 > 3 > 23 > 60 > 82 > 3 > 29 > 35 > 24 > 99 > 12 > 21 > 57 > 36 > 4 > 27 > 37 > 7 > 56 > 2 > 7 > 9 > 45 > 4 > 29 > 16 > 68 > 10 > 58 > 2 > 6 > 11 > 84 > 17 > 25 > 6 > 4 > 8 > 35
Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, XXXIV <<<     >>> XXXVI

Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, Caput XXXV

1 Sed nihil aeque quam timidus ac diffidens fuit. Primis imperii diebus quanquam, ut diximus, iactator civilitatis, neque convivia inire ausus est nisi ut speculatores cum lanceis circumstarent militesque vice ministrorum fungerentur, neque aegrum quemquam visitavit nisi explorato prius cubiculo culcitisque et stragulis praetemptatis et excussis. Reliquo autem tempore salutatoribus scrutatores semper apposuit, et quidem omnibus et acerbissimos. 2 Sero enim ac vix remisit, ne feminae praetextatique pueri et puellae contrectarentur et ne cuius comiti aut librario calamariae et graphiariae thecae adimerentur. Motu civili cum eum Camillus, non dubitans etiam citra bellum posse terreri, contumeliosa et minaci et contumaci epistula cedere imperio iuberet vitamque otiosam in privata re agere, dubitavit adhibitis principibus viris an optemperaret.
Suetonius HOME

bnf5801.82 bnf5802.48 bnf6115.82 bnf6116.78 hab268.228

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik