monumenta.ch > Suetonius > 8 > 85 > 71 > 18 > 78 > 77 > 20 > 4 > 15 > 15 > 1 > 32 > > 5 > 1 > 1 > 15 > 50 > 3 > 3 > 6 > 6 > 76 > 23 > 1 > 57 > 27 > 56 > 16 > 1 > 23
Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, XXII <<<     >>> XXIV

Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, Caput XXIII

1 Rerum actum divisum antea in hibernos aestivosque menses coniunxit. Iuris dictionem de fidei commissis quotannis et tantum in urbe delegari magistratibus solitam in perpetuum atque etiam per provincias potestatibus demandavit. Capiti Papiae Poppaeae legis aTiberio Caesare, quasi sexagenarii generare non possent, addito obrogavit. 2 Sanxit ut pupillis extra ordinem tutores aconsulibus darentur, utque ii, quibus amagistratibus provinciae interdicerentur, urbe quoque et Italia summoverentur. Ipse quosdam novo exemplo relegavit, ut ultra lapidem tertium vetaret egredi ab urbe. De maiore negotio acturus in curia medius inter consulum sellas tribuniciove subsellio sedebat. Commeatus asenatu peti solitos benefici sui fecit.
Suetonius HOME

bnf5801.79 bnf5802.46 bnf6115.79 bnf6116.76 hab268.220

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik