monumenta.ch > Suetonius > 26 > 39 > 10 > 22 > 12 > 95 > 2 > 98 > 54 > 18 > 5 > 5 > 19 > 31 > 14 > 26 > 10 > 16 > 14 > 42 > 53 > 28 > 10 > 75 > 4 > 2 > 38 > 59 > 5 > 10 > 5 > 49 > 34 > 63 > 46 > 1 > 44 > 14
Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, XIII <<< >>> XV
Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, Caput XIV
1 Consulatus super pristinum quattuor gessit; ex quibus duos primos iunctim, sequentis per intervallum quarto quemque anno, semenstrem novissimum, bimenstris ceteros, tertium autem novo circa principem exemplo in locum demortui suffectus. Ius et consul et extra honorem laboriosissime dixit, etiam suis suorumque diebus sollemnibus, nonnumquam festis quoque antiquitus et religiosis. Nec semper praescripta legum secutus duritiam lenitatemve multarum ex bono et aequo, perinde ut adficeretur, moderatus est; nam et iis, qui apud privatos iudices plus petendo formula excidissent, restituit actiones et in maiore fraude convictos legitimam poenam supergressus ad bestias condemnavit.
Suetonius HOME
bnf5801.76 bnf5802.45 bnf6115.77 bnf6116.73 hab268.212
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik