monumenta.ch > Suetonius > 26 > 39 > 10 > 22 > 12
Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, XI <<<     >>> XIII

Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, Caput XII

1 At in semet augendo parcus atque civilis praenomine Imperatoris abstinuit, nimios honores recusavit, sponsalia filiae natalemque geniti nepotis silentio ac tantum domestica religio transegit. Neminem exsulum nisi ex senatus auctoritate restituit. Ut sibi in curiam praefectum praetori tribunosque militum secum inducere liceret utque rata essent quae procuratores sui in iudicando statuerent, precario exegit. 2 Ius nundinarum in privata praedia aconsulibus petit. Cognitionibus magistratuum ut unus econsiliariis frequenter interfuit; eosdem spectacula edentis surgens et ipse cum cetera turba voce ac manu veneratus est. Tribunis plebis adeuntibus se pro tribunali excusavit, quod propter angustias non posset audire eos nisi stantes. 3 Quare in brevi spatio tantum amoris favorisque collegit, ut cum profectum eum Ostiam perisse ex insidiis nuntiatum esset, magna consternatione populus et militem quasi proditorem et senatum quasi parricidam diris exsecrationibus incessere non ante destiterit, quam unus atque alter et mox plures amagistratibus in rostra producti salvum et appropinquare confirmarent.
Suetonius HOME

bnf5801.76 bnf5802.44 bnf6115.76 bnf6116.73 hab268.211