monumenta.ch > Suetonius > 11
Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, X <<< >>> XII
Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, Caput XI
1 Imperio stabilito nihil antiquius duxit quam id biduum, quo de mutando reip. statu haesitatum erat, memoriae eximere. Omnium itaque factorum dictorumque in eo veniam et oblivionem in perpetuum sanxit ac praestitit, tribunis modo ac centurionibus paucis econiuratorum in Gaium numero interemptis, exempli simul causa et quod suam quoque eaedem depoposcisse cognoverat. 2 Conversus hinc ad officia pietatis ius iurandum neque sanctius sibi neque crebrius instituit quam per Augustum. Aviae Liviae divinos honores et circensi pompa currum elephantorum Augustino similem decernenda curavit; parentibus inferias publicas, et hoc amplius patri circenses annuos natali die, matri carpentum, quo per Circum duceretur, et cognomen Augustae ab viva recusatum. At in fratris memoriam per omnem occasionem celebratam comoediam quoque Graecam Neapolitano certamine docuit ac de sententia iudicum coronavit. 3 Ne Marcum quidem Antonium inhonoratum ac sine grata mentione transmisit, testatus quondam per edictum, tanto impensius petere se ut natalem patris Drusi celebrarent, quod idem esset et avi sui Antoni. Tiberio marmoreum arcum iuxta Pompei theatrum, decretum quidem olim asenatu verum omissum, peregit. Gai quoque etsi acta omnia rescidit, diem tamen necis, quamvis exordium principatus sui, vetuit inter festos referri.
Suetonius HOME
bnf5801.76 bnf5802.44 bnf6115.76 bnf6116.72 hab268.210
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik