monumenta.ch > Suetonius > 10 > 2 > 44 > 50 > 74 > 21 > 10 > 2 > 72 > 40 > 14 > 23 > 43 > 57 > 52 > 55 > 27 > 56 > 16 > 24 > 58 > 66 > 1 > 47 > 81 > 37 > 61 > 17 > 25 > 11 > 21 > 13 > 88 > 35 > 60 > 29 > 1 > 39 > 22 > 6 > 12 > 70 > 2 > 62 > 36 > 7 > 7 > 19 > 31 > 26 > 6
Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, V <<< >>> VII
Suetonius, De vita Caesarum, Claudius, Caput VI
1 Equester ordo bis patronum eum perferendae pro se legationis elegit, semel cum deportandum Romam corpus Augusti umeris suis ab consulibus exposceret, iterum cum oppressum Seianum apud eosdem gratularetur; quin et spectaculis advenienti assurgere et lacernas deponere solebat. 2 Senatus quoque, ut ad numerum sodalium Augustalium sorte ductorum extra ordinem adiceretur, censuit et mox ut domus ei, quam incendio amiserat, publica impensa restitueretur, dicendaeque inter consulares sententiae ius esset. Quod decretum abolitum est, excusante Tiberio imbecillitatem eius ac damnum liberalitate sua resarsurum pollicente. Qui tamen moriens et in tertiis heredibus eum ex parte tertia nuncupatum, legato etiam circa sestertium vicies prosecutus, commendavit insuper exercitibus ac senatui populoqueR. inter ceteras necessitudines nominatim.
Suetonius HOME
bnf5801.75 bnf5802.44 bnf6115.75 bnf6116.72 hab268.207