monumenta.ch > Plautus > 1 > 50 > 92 > 86 > 43 > 10 > 61 > 11 > 1 > 21 > 37 > 13 > 6 > 5 > 79 > 3 > 23 > 60 > 82 > 3 > 29 > 35 > 24 > 99 > 12 > 21 > 57 > 36 > 4 > 27 > 37 > 7 > 56
Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, LV <<<     >>> LVII

Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, Caput LVI

1 Ita bacchantem atque grassantem non defuit plerisque animus adoriri. Sed una atque altera conspiratione detecta, aliis per inopiam occasionis cunctantibus, duo consilium communicaverunt perfeceruntque, non sine conscientia potentissimorum libertorum praefectorumque praetori; quod ipsi quoque etsi falso in quadam coniuratione quasi participes nominati, suspectos tamen se et invisos sentiebant. Nam et statim seductis magnam fecit invidiam destricto gladio affirmans sponte se periturum, si et illis morte dignus videretur, nec cessavit ex eo criminari alterum alteri atque inter se omnis committere. 2 Cum placuisset Palatinis ludis spectaculo egressum meridie adgredi, primas sibi partes Cassius Chaerea tribunus cohortis praetoriae depoposcit, quem Gaius seniorem iam et mollem et effeminatum denotare omni probro consuerat et modo signum petenti "Priapum" aut "Venerem" dare, modo ex aliqua causa agenti gratias osculandam manum offerre formatam commotamque in obscaenum modum.
Suetonius HOME

bnf5801.72 bnf5802.42 bnf6115.72 bnf6116.69 hab268.198

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik